

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 56: Versus 7
Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quae sunt super terram[Colos. 3.]. EtExhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem.Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimae pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quae mundi sunt disponit juste.Super altari meo.Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde:Justus autem in fide sua vivet.